Epistola ad Ephesios*

Caput 5: Versus 13

Omnia autem.Quasi: Etsi turpe sit dicere ea quae ipsi faciunt, tamen redarguenda sunt, quia sic manifestantur saepe per confessionem et poenitentiam: et ideo arguendum est, quia quod sic manifestatur, vertitur in lumen; vel illi mali manifestantur sibiipsis quod mali sunt, et ideo arguendi, quia sic incipiunt esse lumen.Omne enim quod manifestantur.Id est malus, cum sibi innotescit esse malus, fit lumen.Lumen est.Id est per poenitentiam incipit converti in bonum.
(* Traductions européennes)